Latin
Section 16
Pseudo-Cyprian, De Rebaptismate 16
Unproofread scanNot analysed yet
XVI. Quoniam autem prima pars disputationis hujus videtur explicata, etiam sequentem ejus pro- pter haereticos debemus attingere; quia perquam necessarium est eum tractatum qui semel in ma- nus incidit non praeterire; ne forte eos qui sunt simpliciores ex fratribus, aliquis haereticorum ver- sutia sua audeat attentare. Nam quia Joannes dixit nos baptizandos esse in Spiritu sancto et igni (Matth. III, 11; Luc. III, 16), eo quod addiderit di- cens et igni, idcirco quidam desperati homines ausi sunt usquequaque pravitatem suam porrigere, et propterea homines versutissimi quaerunt quomodo sanctitatis baptisma ita corrumpam ac violent ut etiam evacuent; qui originem jam exinde trahunt a Simone mago multiformi perversitate per varios errores eam exercentes. Cui Simoni Petrus in Actis apostolorum dixit: Pecunia tua tecum sit in perdi- tionem, quia gratiam Dei existimasti per pecunias posse possideri. Non est tibi portio neque fors in ser- mone hoc. Cor enim tuum non est rectum coram Deo (Act. VIII, 20, 21). Et agunt isti haec omnia, dum fallere cupiunt eos qui sunt simpliciores aut curio- siores: et tentant nonnulli illorum tractare se solos integrum atque perfectum, non sicuti nos mutilatum et decurtatum baptisma tradere, quod taliter dicuntur assignare, ut quam mox in aquam descen- derunt, statim super aquam ignis appareat. Quod si aliquo lusu perpetrari potest, sicut affirman- tur plerique hujusmodi lusus Anaxilai esse, sive natu- rale quid est, quo pacto possit hoc contingere, sive illi putant hoc se conspicere, sive maligni opus et magicum virus ignem potest in aqua exprimere: illi tamen talem fallaciam et stropham praedicant per- fectum baptisma esse; quod fideles homines si co- acti fuerunt accipere, utique non dubitabitur eos id quod habuerant amisisse; perinde ac si quis sacra- mento miles dicto, desertis suis castris, in hostium diversissimis castris longe aliud sacramentum velit dicere, hac ratione constat eum vetere sacramento exauctoratum esse.