# De Rebaptismate 19

Pseudo-Cyprian, De Rebaptismate, Section 19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-rebaptismate/19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-cyprian/de-rebaptismate/19

XIX. Puto nos plene exsecutos praedicationem Baptistae Joannis, unde sermonem sumus exorsi, qui dixit ad Judaeos: Ego quidem vos baptizo aqua in poenitentiam. Qui autem post me venit fortior me est cujus ego non sum dignus solvere corrigiam calcea- menti. Ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et ig…i (Luc. III, 16). Arbitror autem et apostoli Joannis doctrinam nos non inepte disposuisse, qui ait quia tres testimonium perhibent, Spiritus et aqua et san- guis, et isti tres unum sunt (I Joan. V, 8). Nisi fallor autem, etiam illud explanavimus quod Dominus noster ait: Joannes quidem baptizavit aqua, vos au- tem baptizabimini in Spiritu sancto (Act. I, 5). Prae- terea existimo nos non infirmam rationem reddidis- se consuetudinis causam. Tueamur tamen, etsi pos- teriore loco id facimus, ne qui putet nos unico ar- ticulo praesentem altercationem suscitare. Quanquam haec consuetudo etiam sola deberet apud homi- nes timorem Dei habentes et humiles, praecipuum lo…_ obtinere.

---

Pseudo-Cyprian, Liber de rebaptismate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0104p/stoa010/stoa0104p.stoa010.opp-lat2.xml.
