Latin
Section 2
Pseudo-Cyprian, De Rebaptismate 2
Unproofread scanNot analysed yet
II. Igitur aggredientibus tractatum salutaris et novi, hoc est spiritalis et evangelici baptismatis, in primis occurrit notissima omnibus praedicatio cele- brata atque coepta ab Joanne Baptista, qui aliquan- tum desciscens a lege, id est Moysis antiquissimo (7) baptismate, et viam novae et verae gratiae praesternens, et baptismate quod interim exercebat aquae et poenitentiae sensim aures Judaeorum praeveniebat et occupabat spiritalis baptismatis futuri annuntiatione, adhortans eos et dicens: Qui post me venit fortior me est, cujus ego non sum dignus corrigiam calcea- menti solvere. Ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igni (Matth. III, 11; Marc. I, 7; Luc. III, 16; Joan. I, 27). Propter quod nobis quoque hujus sermonis orsus hinc incipere debebit. Nam et Dominus hanc eamdem vocem Joannis post suam resurrectionem in Actis apostolorum confirmans, praecepit eis ab Hierosoly- mis non discedere, sed exspectare illam promissionem Patris quam audistis a me, quia Joannes quidem ba- ptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu sancto, non post multos hos dies (Act. I, 4, 5,). Itemque Pe- trus eadem verba Domini percensuit, rationem pro se apud apostolos reddens dicendo: Cum autem incipe- rem loqui ego, irruit Spiritus sanctus super eos, sicut et super nos in principio; et recordatus sum sermonem Domini sicut dicebat: Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu sancto. Si ergo aequale donum dedit eis sicut et nobis credentibus Domi- num Jesum Christum, ego quis eram, qui possem pro- hibere Domino? (Act. XI, 15-17.) Et iterum: Viri fratres, scitis quia a diebus antiquis in nobis Deus elegit per os meum audire gentes verbum Evangelii, et credere: et qui corda novit Deus testimonium per- hibuit, dans eis Spiritum sanctum sicut et nobis (Act. XV, 7, 8). Ac propterea hujus sententiae quae sit vis et potestas, considerare debemus. Ait enim Dominus eis qui postmodum baptizari haberent, quia crederent baptizandos esse, non quemadmodum a se in aqua in poenitentiam, sed in Spiritu sancto. De qua praedicatione cum utique nemo nostrum pos- sit ambigere, manifestum est qua ratione homines in Spiritu sancto babtizati sint. Nam et proprie in ipso solo sancto Spiritu baptizati sunt qui crediderunt, quia Joannes discrevit et dixit, dicens se quidem in aqua baptizare, venturum au- tem qui in Spiritu sancto baptizet gratia et virtute Dei sunt et hoc et occulta largiente et operante, nihilominus autem etiam in baptismate spiritus et aquae, praeterea etiam in baptismate Spiritus in san- guine proprio uniuscujusque, sicut declarant nobis sanctae Scripturae, quarum per singula quaeque eo- rum quae enarrabimus afferemus perspicuas proba- tiones.