# De Rebaptismate 3

Pseudo-Cyprian, De Rebaptismate, Section 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-rebaptismate/3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-cyprian/de-rebaptismate/3

III. Ad quae forte tu, qui novum quid inducis, continuo impatienter respondeas, ut soles, dixisse in Evangelio Dominum: Nisi quis denuo natus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest mirotre in regnum cae- lorum (Joan. III, 3, 5). Ex quo manifeste apparet, illi baptisma solum prodesse, cui possit etiam Spiri- tus sanctus inesse: super ipsum enim Dominum, cum baptizaretur, Spiritum sanctum descendisse, factamque ejus atque dictum pariter congruere, nec alia ulla ratione mysterium istud posse consistere. Cui responso nemo nostrum adeo ita insanus repe- ritur aut contumax, ut audeat contra fas aut contra verum contradicere; scilicet rebus integris et omni modo ita in Ecclesia gerundis et secundum disci- plinae ordinem perpetuo a nobis observandis. Sed si in eodem Novo Testamento haec quae in isto nego- tio deprehendimus adunata, nonnunquam reperiantur quodam modo divisa ac separata et proinde dispo- sita atque si sint singula; videamus utrum possint esse aliquando etiam singulariter solitaria, quasi non sint mutila, sed tanquam integra atque perfecta. Nam cum per manus impositionem episcopi datur unicuique credenti Spiritus sanctus, sicut apostoli circa Samaritanos post Philippi baptisma manum eis imponendo fecerunt, et hac ratione Spiritum sanctum in eos contulerunt (quod ut fieri posset, ipsi pro eis oraverunt; nondum enim super quem- quam eorum descenderat (8) Spiritus, tantum autem baptizati erant in nomine Domini Jesu), Dominus quoque noster post resurrectionem, cum insufflas- set ei dixisset apostolis suis: Accipite Spiritum san- ctum (Joan. XX, 22), ita demum largitus eis Spiri- tum sanctum.

---

Pseudo-Cyprian, Liber de rebaptismate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0104p/stoa010/stoa0104p.stoa010.opp-lat2.xml.
