Latin
Section 4
Pseudo-Cyprian, De Rebaptismate 4
Unproofread scanNot analysed yet
IV. Cum ita invenitur (9), quid tibi, frater, vide- tur? Si quis non ab episcopo baptizatus, ita ut si in continenti etiam manus ei imponatur, priusquam tamen accipiat Spiritum sanctum fuerit defunctus, utrum censeas salutem percepisse eum, nec ne: quoniam quidem et ipsi apostoli et discipuli, qui etiam alios baptizabant, qui etiam a Domino bapti- zati (10), non statim Spiritum sanctum acceperint qui nondum erat (11), quia Jesus nondum fuerat clarifica- tus (Joan. VII, 39): sed post Resurrectionem ejus nec modicum intervallum temporis quo id gestum est, in- tercesserit. Sicuti et cum baptizati sunt a Philippo Samaritani, donec Samariam rogati ab Jerusalem apo- stoli descenderent ad illos, ut eis manum impone- rent et Spiritum sanctum per manus impositionem in eos conferrent: quoniam (12) illo intervallo temporis aliquis eorum non adeptus Spiritum san- ctum, morte potuit intercipi, et defraudatus gratia Spiritus sancti defungi. Quod hodierna quoque die non potest dubitari esse usitatum et evenire solitum, ut plerique post baptisma sine impositione manus episcopi de saeculo exeant, et tamen pro perfectis fidelibus habentur. Sicuti. AEthiops cunuchus cum rediret ab Jerusalem et legeret prophetam Isaiam et haesitaret, suggerente Spiritu, audita veritate a Philippo diacono credidit et baptizatus est (Act. VIII): et cum ascendisset de aqua, Spiritus Domini rapuit Philippum, et non vidit eum jam nunc am- plius eunuchus. Abibat enim viam suam gaudens, quoniam, ut animadvertis (13), imposita ei manus non est ab episcopo ut Spiritum sanctum acciperet. Quod si hoc admittis et salutare esse credis, nec opi- nioni omnium fidelium refragaris, necesse est confitearis, proinde autem atque hoc latius tractatu procedit, etiam illud aliud latius posse consistere, id est, ut per solam manus impositionem episcopi, quia baptisma in nomine Jesu Christi Domini nostri praecessit, possit alio homini poenitenti atque cre- denti etiam Spiritus sanctus tribui; quoniam eos qui in Christum credituri essent, Scriptura sancta praedixit: Oportere in Spiritu baptizari; ita ut et hi quoque non videantur minus aliquid habere quam illi qui perfecti sunt Christiani, ne (14) necesse sit quaeri quale illud baptisma fuerit quod in nomine Jesu Christi sunt consecuti. Nisi forte in illo quo- que superiore tractatu circa eos qui tantummodo in nomine Christi Jesu baptizati fuerint, statuas etiam sine Spiritu sancto posse salvos fieri, aut non hac sola ratione, sed si per manus impositio- nem episcopi Spiritum sanctum consuesse praestari, aut etiam non episcopum dicas Spiritum sanctum solitum esse largiri.