# De Rebaptismate 6.1-9

Pseudo-Cyprian, De Rebaptismate, 6.1 to 6.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-rebaptismate/6.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-cyprian/de-rebaptismate/6.1

VI. Quod etiam e contrario latere tractatus hujus sunt consecuti ipsi illi discipuli Domini nostri, super quos jampridem baptizatos postremo die Pentecostes supervenit Spiritus sanctus, vo- luntate Dei quidem, non sua sponte coelo lapsus, sed ad hoc ipsum munus effusum (18) sedet super unumquemque eorum, cum justi jampridem, ut diximus, baptismate Domini fuissent ba- ptizati, sicut et ipsi apostoli, qui tamen omnes Do- minum nocte qua apprehensus est deseruisse inveniuntur: et ille ipse qui gloriatus est perseve- raturum se in sua fide Petrus et adversus ipsius Domini praedictum obstinatissime repugnavit, postremo tamen tum ipsum (19) negavit; ut hac ratione ostenderetur nobis quae medio tempore quoquo modo contraxerant delicta, eadem haec in eis fide postmodum sincera per baptisma Spiritus sancti non dubie esse dimissa. Nec ulla ut puto, alia ex causa apostoli his quos in Spiritu sancto alloque- bantur, praeceperant ut in nomine Christi Jesu ba- ptizarentur, nisi quia virtus nominis Jesu super quemcunque hominum baptismate invocata ad salu- tem assequendam non modicam praerogativam ei qui baptizaretur praestare posset, sicuti Petrus in Actis apostolorum enarrat dicens: Nec enim aliud est nomen sub coelo quod datum est hominibus, in quo oportet salvos fieri nos (Act. IV, 12). Sicut etiam apostolus Paulus aperit ostendens quia Deus exal- tavit Jesum Dominum nostrum, et donavit illi nomen ad hoc ut sit super omne nomen; ut in no- mine Jesu omnes genua curvent coelestium et terrestrium et infernorum, et omnis lingna confiteatur quia Dominus est Jesus in gloria Patris (Philipp. II, 9-11). Et ille in quo cum baptizaretur, invocatum esset in nomine Jesu, licet in aliquo errore conse- queretur, tamen quandoque non prohiberetur re- ctum sapere, et errorem suum corrigere, et ad Ecclesiam et ad episcopum venire, et sinceriter confiteri Jesum nostrum coram hominibus;

---

Pseudo-Cyprian, Liber de rebaptismate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0104p/stoa010/stoa0104p.stoa010.opp-lat2.xml.
