Latin
Lines 137-181
Pseudo-Cyprian, De resurrectione mortuorum 137-181
Not analysed yet
Ergo(==ERGO-_) ut ad uocem mundo tremente(==TRE+MENTE) diuinam(==DI-VI+NAM)
Et penitus motis uirtutibus aeris alti
Tunc fragor insolitus et maxima murmura caeli
Promouente Deo, ueniente iudice mundi:
Protinus innumeri concurrunt ire ministri,
Conuallantque Deum cum maiestate caelesti(==CA: ELESTI),
Angelica late descendunt agmina turbis.
Omnes nuntii(==NUNTI. I) Dei(==DE. I), quibus est diuina facultas
Praecipua et forma, uirtutes spiritus omnes.
Igneus his uigor est, rutilantia corpora, caeli
Vis diuina micat: hinc totus intonat aether,
Hinc trepidans terra penitus uniuersa remugit
Parturiens homines, quos reddere iussa debebit(==DE-BE+BIT).
Mirantur comites, turbantur denique nimbi,
Astra mirata(==MI-RA+TA) pauent subito uirtutis ab alto
Hinc iubente(==I-U-BENTE) Deo facile cum uoce potentis.
Continuo ruptis per(==PE+R) omnia regna sepulcris
Omnis humus latis effundit hiatibus ossa
Viuentisque patens populos eructat harena.
Haerent membra comis, nectuntur ossa medullis
Consertique regunt spirantia corpora nerui
Et simul infusae mouentur(==MO+VENTUR) sanguine uenae,
Dimissaeque cauis animae redduntur apertis,
Organa quaeque sua repetunt surgentia cuncta.
(Pro miranda fides) hinc omnis pullulat aetas,
Pullulat antiqua mortuorum(==MORTVORUM) puluere turba.
Matres adque uiri repetita luce resurgunt,
Magnanimi iuuenes pueri innuptaeque puellae
Defunctique senes animis uiuentibus astant
Infantumque gemens resonat uagitibus orbis.
Con uariae gentes ueniunt de sedibus imis,
Eoumque manus et quas uidet ultima tellus,
Quae colunt(==CO+LUNT) medias deuexo in climate zonas
Riphaeasque tenent pruinosi(==PRU-I-NO+SI) sideris arces:
Omnis adest pauidus finis cuiusque colonus,
Rusticus et miles, posito diademate reges,
Pauperi permixtus aequali in agmine diues.
Altus ubique tremor, precibus nunc ingemit orbis
Tendentesque manus populi clamore mirantur(==MI-RANTUR).
Ipse sedens Dominus eminenti lumine clarus
Et praepotens(==PRA: EPO-TENS) cunctis micat in uirtutibus ignis
Excelsoque throno caelesti sede coruscat
Martyribus saeptus, numero candente uirorum
Beatisque suis comitatus uatibus extat,
Clara quibus niueis effulgent tempora taeniis(==TA. ENJIS).