Latin
1
Pseudo-Cyprian, De Singularitate clericorum 1
Unproofread scanNot analysed yet
Promiseram quidem nobis ante tempus epistolam, filii carissimi, quae omnium morum instituta de lege commendans summatim omnia Contineret quaecumque uniuersis clericis generaliter ad dirigendam regulam competunt disciplinae. sed quia nunc feminarum commoratione uulgariter inter uos quidam ignominiae deuoluti sunt, etiam de hac re specialiter uobis Domini correptione scribere compulsus sum: qui miserum me pro uestra neglegentia cum seueritate conueniens mandare praecepit, ne clerici cum feminis commorentur. et licet haec admonitio sola litterarum mearum auctoritate sufficeret, tamen ne me somniatorem inrideat quisquam, sicut Ioseph fratres inriserunt, scripturarum addimus firmitatem, ut omnes sciant hoc etiam modo per reuelationem Dominum iubere, quod litteris cognoscitur ante iussisse, nec nos esse adulterantes uerbum Domini aut uolentes iactanter de reuelationibus gloriari, sed sic ante conspectum Domini referendo non mentiri quod loquimur: sicut a Domino confidimus nos non audisse mendacium praesumentes uocem apostoli Pauli protestantis, non enim sumus, inquit, sicut plurimi adulterantes uerbum Dei, sed ex sinceritate sicut ex Deo coram ipso in Christo loquimur. in dolore itaque maximo constituti de quibusdam tabefactis membris corporis nostri et in gemitu iacturam lamentantis ecclesiae, quae per segnitiem nostram redigitur per dies singulos ad nimiam paucitatem, credimus nos ex parte aliqua subleuari, quod diligentiae nostrae neglegentia quorundam obesse non possit, quibus numquam nostrae litterae defuerunt, quae per absentiam meam frequentiam omnibus pensauerunt. dissimulationis suae unusquisque contemptor reum semet ipse conscribat, nos autem libera fronte contemptoribus exclamamus quod Salomon confidenter exprobrat: quoniam quidem uocabam, inquit, non obaudiebatis: et extendebam uerba mea, et non intendebatis, sed irrita faciebatis mea consilia, meis autem increpationibus non intendebatis: itaque et ego uestrae perditioni superridebo. gratulabor ergo aduersum uos, cum aduenerit uobis interitus, cum aduenerit uobis subito tumultus, euersio autem similis procellae, et cum aduenerit uobis pressura et expugnatio. erit enim cum me inuocaueritis, ego autem non exaudiam uos. quaerent me mali, et non inuenient: oderunt enim sapientiam. uerbumautem Domini non adsumpserunt neque uoluerunt meis consiliis intendere. spreuerunt enim meas correptiones: ideoque edent uiae suae fructus et sua impietate satiabuntur.