Latin
11
Pseudo-Cyprian, De Singularitate clericorum 11
Unproofread scanNot analysed yet
Postremo si animum nostrum confidimus m hac commumtate perseuerare semper, uel illud apud nos debet esse suspectum, ne ipsae quae nobiscum conueniunt in nos ipsos forsitan moueantur aut in alteros amores prae rapida aetate incitamentis furialibus stimulentur: et erit nobis causa, quod peius est, sine causa ut fornicatio nos maculet aliena, apud quos suggeritur ceteris occasio lupanaris, et crimine alieni reatus absorbebimur, cui nos ipsi subornamus immunditiae lenocinium. propter quod apostolus paulus de similibus ita nos instruit dicens: si propter escam frater tuus scandalizatur, iam non in caritate ambulas. noli esca tua illum perdere, propter quem Christus mortuus est. et iterum: bonum est non manducare carnem neque bibere uinum neque in quo frater tuus offendit aut scandalizatur aut infirmatur. et alio loco, hoc, inquit, iudicate magis, ne ponatis offendiculum aut scandalum fratri. et de semetipso sic ait: propter quod si cibus scandalizat fratrom, iam non manducabo carnem in aeternum, ne fratrem scandalizem. cum ergo nos pulsat coniunctionis huius molestia detestabilis, etsi adulteros non potest facere, facit tamen lenones adulteris et incestis. quis enim alterius cordis scrutator qualitatem uniuscuiusque perpendat et pro altera persona contra satanan repugnator, circa Deum uero idoneus fideiussor esse praesumat? de semet ipso demens est, qui aliquid pollicetur, non dicam si etiam pro femina sponsionem ponere uideatur, cum Paulus apostolus sic de ae pronuntiat dicens: non quia iam accepi aut iam iustificatus sum aut iam perfectus sum, sequor autem si conprehendam, inquo et conprehensus sum a Christo. fratres, ego me non arbitror comprehendisse adhuc: unum tamen, posteriora quidem obliuiscens, ad ea quae sunt ante petens ad regulam sequor ad palmam supernae uocationis Domini nostri Iesu Christi. quicumque ergo perfecti sumus, hoc sentiamus. et iterum, mihi, inquit, pro minimo est, ut a uobis iudicer aut ab humano die: sed neque me ipsum iudico. qui autem me iudicat, Dominus est. et alio loco, beatus, inquit, qui non iudicat semet ipsum, in quo probat alium. quamuis ergo nos nec de nostra stabilitate certum aliquid habeamus qui sine cessatione concutimur inter fiuctus saeculi sustinentes procellosos incursus, tamen si alicui tanta flducia est de immobilitate propriae firmitatis, saltim sollicitus reformidet, ne ipse sit scandalum uisibus alienis et terreatur uoce Domini comminantis: uae, inquit, huic mundo ab scandalis: uerumtamen uae homini illi per quem scandalum uenit. si has Domini comminationes religioso corde metuimus et reueremur, plus de aliis quam de nobis extimescamus periculum nostrum, qui mutuis ab apostolo Paulo utilitatibus obligamur. non quae sua sunt, inquit, singuli cogitantes, sed aliorum. et iterum: nemo quod suum est quaerat sed quod alterius.