Latin
13
Pseudo-Cyprian, De Singularitate clericorum 13
Unproofread scanNot analysed yet
Foreitan aliquis dicat: ergo nec ad domum orationis debemus pariter conuenire, ne aliquis aliquem scandalizet? haereticae professioonis est ista contradictio calumniosa quae de bonis praescribit ut adserat mala, et de sanctitate praeiudicat ut immunditiam suptiliter introducat, de licito calumnias facit ut obtinere inlicitum possit. propter quod apostolus Paulus haeresi huic ante praescribit dicens: uerumtamen neque mulier sine uiro neque uir sine muliere in Domino. absit absit ut ubique feminae praescribantur aut ubique permissio tribuatur. habent loca sua circa maritum circa filios circa fratres circa parentes circa seruos et in domo orationis tantummodo iuxta cunctos clericos. in mansione autem una sine cognatione conpetenter non habent socios. haec est libra quae stat. stare uero non potest quicquid inclinauerit libram dicente scriptura: non declinabis in dexteram neque in sinistram, et Dominus in euangelio: quod amplius est a malo est. disce nunc temperantiae modum qui per licentiam quaeris excessum. ama feminas inter sacra solemnia et odio habe in communione priuata, si uis Salomonis tenere doctrinam: tempus, inquit, amandi et tempus odiendi.