Latin
21
Pseudo-Cyprian, De Singularitate clericorum 21
Unproofread scanNot analysed yet
Re uera magni homines qui se comparant sanctis, et eximia conuersatio nostra quae prophetis uel apostolis uideatur aequalis. ad occasionem luxuriae nostrae in peruersum sanctos nolumus imitari et inter ceteros actus uestigia iustorum nolumus sequi. in quibusdam infirmos nos excusamus ad imitanda facta maiorum et in aliis aequales nos maioribus protestamur: cum Helias ipse in angustia constitutus inparem se patribus suis ante Deum fateatur: numquid, inquid, melior sum patribus meis? hoc Helias de antecessoribus suis in infirmitat« sua cogitur exclamare: et nos Heliae uel prophetis et apostolis et Domino uirtutem nostram non dubitamus aequare? uideo plane sic apud nos calcari auaritiam, sicut apostoli propria cuncta dimiserunt. uideo crapulam et ebrietatem sic nostris conuiuiis abesse, sicut apostoli nihil habentes frequenter coacti sunt esurire. cognosco taliter in nobis ieiunia sitim famem nuditatem propter instantiam doctrinae solius ubique pollere, sicut in apostolis legimus triumphasse. et adprobatur apud nos eadem exercitia feruere uirtutum, quibus apostolos omnia uitia tremuerunt. plane quadraginta dierum ieiunium Domini meditamur et orationes excubiasque quibus ille per solitudines etiam silentia nocturna rumpebat. numquid similes agones frequentamus contra luctamina uitiorum et sic agimus rigore auctoritate uigiliis passionibus labore necessitatc afflictatione abstinentia, quibus peccata calcantur, ut nemo de nobis mali aliquid suspicetur? per quae Paulus apostolus conscientiam suam innotuisse omnibus gloriatur. in omnibus, inquit, commendantes nosmet ipsos quasi Dei ministros, in sustentatione multa, in pressuris, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis, in plagis, incustodiis, in carceribus, in seditionibus, in inuocationibus, in laboribus, in uigiliis, in ieiuniis, in castitate, in scientia, in longanimitate, in bonitate, in spiritu sancto, in caritate non ficta, inuerboueritatis, in uirtute Dei, per arma iustitiae a dextris et sinistris. ad has imitationes infirmi sumus, sed ad mulieres circumducendas possibilitatem nobis conparandae imitationis adsciscimus. quod si etiam cuncta illorum quisquam se implere iactasset, me tamen nullius suadela poterat inclinare, ut alios nunc apostolos crederem contra apostoli Pauli professionem: numquid, inquit, omnes apostoli? numquid omnes prophetae? si Christus comparare se ipsum ausus est Deo qui ait :pater maior me est, aut si apostoli coaequare semet ipsos ausi sunt Christo, et nos hodie hodie apostolis aequales faciat consimilis fortitudo, misera humanitas, in hac aequalitate non times fulminari, qui de filio Dei aut de filiis tonitrui non cunctaris peccatis tuis exempla uelut similia mutuare? eam superbiae sit elata iactantia, etiam minimis ecclesiae quemquam conparabilem uelle conscribi, cam Paulus moneat et dicat :alter alterum superiorem existimantes sibi. et inferius addidit dicens: hoc sentite de nobis quo d et in Christo Iesu qui cum in formaDei essetconstitutus, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semet ipsum exinaniuit formam serui accipiens.