# De Singularitate clericorum 22

Pseudo-Cyprian, De Singularitate clericorum, 22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-singularitate-clericorum/22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-cyprian/de-singularitate-clericorum/22

' Minns utique de nostris niribus sentieodum est, nec fortitudini sanctorum nostra infirmitas comparanda est, sicut nobis apostolus Paulus de semet ipso magisterium proponit et dicit: non enim audemus, inquit, comparare nos aut conferre quibusdam qui se ipsos commendant, sed ipsi in nobis ipsis nosmet ipsos nobis commendantes: non supra mensuram gloriantes sed ad mensuram gloriae. quam nobis mensus est Deus. at enim contemplamur quod ipse iterum dixit: plus ab illis omnibus laboraui, nihil melius, nihil aptius mihi proponitur, unde uincam, nisi ut de ipso, de quo mihi praescribitur, ego ipse praescribam. certe ipse plus ab omnibus laborauit, et tamen ad mulieres circumducendas collegas suos imitari contremuit, ne se ad incertum subiceret temptationi carnali. unde ipse rationem sic reddidit dicens: ego, inquit, sic curro, non quasi in incertum, sic pugno, non quasi aerem caedens, sed adfligo corpus meum et in seruitutem redigo, ne forte aliis praedicans ipse reprobus inueniar. huic ergo te conpara, qui te apostolum iactas et ex ipso disce quid metuas, qui clamat et dicit: oro uos, imitatores mei estote. noluit itaque de mulieribus circumducendis habere fiduciam, qui non ignorabat quantum aliae uirtutes ab aliis uirtutibus differrent et aliam claritatem solis et lunae aliam, aliam uero stellarum, de charismatibus ecclesiasticis similitudinem conparans intimauerat. sed nos contra de apostolica nobis coaequatione blandimur, non intendentes penitus quid apostoli et sancti omnes inuicta uirtute gesserunt, et difficilem rumpere quaerimus uiam, cum per facilia planior sit nobis apposita contra Salomonem dicentem: non te credas, inquit, uiae laboriosae, ne ponas animae tuae scandalum. nec ullus considerat quoniam unus securus in lubrico graditur et alius qui inpar est labitur, unus per rupes cursu montes ascendit et alius si se coartauerit cadit, uni contingit per tempestates nauigia feliciter explicare et alteri talis felicitas non potest euenire; quod Paulus apostolus decernit dicens: unusquisque, inquit, proprium donum habet ex Deo, unus quidem sic, alius uero sic.

---

Pseudo-Cyprian, De Singularitate clericorum, ed. Wilhelm von Hartel. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0104p/stoa011/stoa0104p.stoa011.opp-lat1.xml.
