Latin
24
Pseudo-Cyprian, De Singularitate clericorum 24
Unproofread scanNot analysed yet
Optinuimus confundendo contradictores. conuertimus subinde eosdem quos uicimus insuper erudire, ne aut sanctos patiamur remanere in crimine aut ignari deputemur in reddendo rationem, ut publice uicti paenitentiam gerant: aut si noluerint, nos expunximus quod ad nostram pertinet diligentiam, ut quomodo satisfecimus supra dictae sententiae Salomonis, ita satisfaciamus etiam Paulo apostolo concionanti: seruum, inquit, Domini non oportet litigare, sed mitem esse ad omnes docibilem patientem, cum omni modestia corripientem eos qui resistunt, ne forte det illisDeus paenitentiam ad cognoscendam ueritatem et resipiscant de diaboli laqueis, a quo captiui tenentur secundum eius uoluntatem.