Latin
27
Pseudo-Cyprian, De Singularitate clericorum 27
Unproofread scanNot analysed yet
Pro nefos dolere cogimur quod docemus, qui usque ad hoc uenimus ut in comparatione fluxorum de sanctorum tremendis uirtutibus disputemus. parce iam parce, proteruitas. numquam tibi sancti consentiunt qui religiosa modesta ueneranda pudica pudorata cum feminis negotia peregerunt. aut si adhuc per sanctos cauillationis amfractus contendis exquirere, nos tamen amicos Dei non nouimus nisi ad uenerationem tantummodo memorari, quod Dauid docuit dicens: mihi autem uehementer honorificati sunt amici tui, Deus. eant nunc praedones pudoris et plagiarii castitatis mulierculis suis exponere molestias querelarum. apud sanctos nostros non habent omnino suffugium, quibus misceri ecclesia auctoritate Pauli apostoli prohibetur. et hos, inquit, deuita: ex his enim sunt qui repunt in domos et captiuas ducunt mulierculas oneratas peccatis quae ducuntur uariis desideriis.