Latin
29
Pseudo-Cyprian, De Singularitate clericorum 29
Unproofread scanNot analysed yet
Hac castigatione non conpuncti diuina interdicta infandae familiaritatis obstinatione contemnunt et adhuc insuper de caritate causantur, cum secundum uerbum Esaiae qui amaritudinem pro dulcedine deuorantes nudam foeditatem uelamento boni nominis tegunt, apud eos sub falsa dilectione uera dilectio uioletur. sed exclamat caritas et appellat: tales ego non iunxi, altera eat quae me simulando confingit. numquam Dei praeceptis obsisto, numquam fluxis faueo, per me sanctitatem non opto culpari. calumnias mihi aduersa germanitas facit, pericula et ego inter falsos fratres incurri. succurre meus praeco, succurre Paule apostole, dic testimonium meum, ne quod de me adnuntias peruertatur: finis autem praecepti estcaritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta'. dilectio deputabitur, per quam sanctitatis iniuria criminationibus appetitur? aut illorum erit sincera fraternitas aestimanda, de quibus filiae matris ecclesiae perducuntur in culpam ? si talis christiana caritas adnotatur, indubitanter odia meliora sunt quae dum separant neminem maculant. haec autem parricidalis dilectio fratres persecutores adunare consueuit, qui libenter patiuntur de suo consortio filias ecclesiae fornicarias diffamari contra caritatem quam Paulus apostolus docuit dicens: dilectio proximi malum non operatur. egregia probatio caritatis, quae non tantum noxia germanitate officit proximo, sed etiam subiecta non uult esse praescriptionibus apostolicae iussionis. confundantur adsertores dilectionis huiuscemodi, quos iudicant illi qui pro communibus commodis etiam consanguineam deserunt caritatem.