# De Singularitate clericorum 4

Pseudo-Cyprian, De Singularitate clericorum, 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-singularitate-clericorum/4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-cyprian/de-singularitate-clericorum/4

Quantumcumque fuerit unusquisque longius ab aduersis, tantum non sentit aduersa. minus uoluptatibus stimulatur, qui non est, ubi frequentia est uoluptatum. et minus auaritiae molestias patitur qui diuitias non uidet, si admittimus apostolum pollicentem: qui uolunt, inquit, diuites fieri, incidunt in temptationem et muscipula et desideria multa et inutilia et noxia, quae mergunt hominem in perditionem et in interitum. non aliter temptationibus subiacet qui iunctus est feminae, in qua nihil est aliud nisi quod feriat proximantem. aculeus peccati facta est forma feminea, et mortis condicio non aliunde surrexit nisi de muliebri substantia. quod Salomon ad nostram sollicitudinem memorat dicens: a muliere factum eat initium peccati, et propter hanc omnes morimur. inde mortales tenemur nec timemus. quid si iam inmortales essemus? per mulierem liberauit nos equidem Christus, sed unde adhuc morimur formidare debemus. tunc liberatio ipsa constabit in femina, si a nobis mors reuincatur quae per feminam uenerat. ceterum si adhuc per mulierem circa nos scandala dominantur, liberationis Christi fecimus pro certo dispendium: siquidem in futurum spes ista libertatis manet quam fidei nostrae Christum credimus contulisse, ut tunc nobis omnino mulier non noceat, cum et ipsa mors fuerit euacuata. nam si modo putamus nos intemptabiles esse muliebribus iaculis, nihil ergo restat caelestibus regnis. non inmerito tales sensus apostolus increpat dicens: iam satiati estis, iam diuites facti estis: sine nobis regnatis, et utinam regnetis. tempus ergo adhuc luctaminis geritur et mors per feminam adhuc usque grassatur. mentior, si non uidemus exinde interitus plurimorum. quanti et quales episcopi et clerici simul et laici post confessionum uictoriarumque calcata certamina, post magnalia et signa uel mirabilia usque quaque monstrata noscuntur cum his omnibus naufragasse, cum uolunt in naui fragili nauigare ? quantos leones domuit una infirmitas delicata, quae cum sit uilis et misera, de magnis efficit praedam? quod Salomon loquitur dicens: pretium meretricis quantum est panis unius, mulier autem pretiosas animas capit.

---

Pseudo-Cyprian, De Singularitate clericorum, ed. Wilhelm von Hartel. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0104p/stoa011/stoa0104p.stoa011.opp-lat1.xml.
