Latin
9
Pseudo-Cyprian, De Singularitate clericorum 9
Unproofread scanNot analysed yet
Nec quisquam sibi proponat et dicat: habere nolo quod uincam. ho est enim dicere uiuere desidero sub ruina. quis tam stultus qui artari cupiat adlaborem, cui offertur delicatius triumphare? neque enim duplex triumphus est sub feminae praesentia probari uictorem quam. [est] in singularitate seruare sponsionem integram sanctimoniae. et cum sit unus titulus gloriarum, hoc loco uanus fortis est qui satis laborat et cum illo, qui parum laborando uicerit, pariter muneratur. quid quod ille quin immo consummatus adscribitur, qui se omni parte femineis affectibus ostentat abscisum ? quia eum Dominus in euangelio perfectum uocat qui totum suis usibus amputauerit patrimonium. certe etiam soli cuicumque cotidiani triumphi pro castitate non desunt, quia numquam desideriis carnalibus spiritum cessat infestare corpus humanum, quod apostolus adfirmat dicens: caro, inquit, concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem: haec enim inuicem aduersantur sibi ut non quaecumque uultis illa faciatis. habes nunc carnem tuam quam superes semper: quid tibi uis alteram uel conducere ? nemo super unam febrem cupit adhibere peiorem, ne incipiat hemitritaeo insanabili laborare, cui nullus ualeat medicus subuenire. neque aliquis super onus proprium tollit insuper alienum, ne oneribus duobus oppressus usque ad inferos demergatur. unde sic Hieremias propheta docet sanctitatis pondus singulariter sustinendum. bonum est, inquit, uiro cum portauerit iugum graue in iuuentutem sua: sedebit singulariter et silebit, quoniam tulit superse iugum graue.