Latin
8
Pseudo-Cyprian, De Spectaculis 8
Unproofread scanNot analysed yet
Nam illa altera reliquorum dementia est manifesta otiosis hominibns negotiatio: in iniuriam suam pinguescit in sagina corpus ut robustius aut feriat aut uapulet, et prima uictoria est ultra modum, humani uentris esurire potuisse, super titulo coronae edacis flagitiosae nundinae: ictibus infelix facies locatur, ut infelicior uenter saginetur. quam foeda praeterea ipsa luctamina, uir infra uirum iacens am* plexibus inhonestis et nexibus implicatur. in tali certamine stare. uiderit quis uincat, pudor uictus est. ecce tibi alter nudus salit, alter orbem aeneum contentis in aerem uiribus iactat. haec gloria eat dementiae. denique remoue spectatorem, reddideris uanitatem. fugienda sunt ista christianis fidelibus, ut iam frequenter diximus, tam uana, tam perniciosa, tam sacrilega spectacula: et oculi nostri sunt et aures custodiendae. cito in hoc assuescimus quod audimus, celere in id quod uidemus. nam cum mens hominis ad uitia ipsa ducitur, sibi quid faciet, si habuerit exempla? natura corporis lubrica quae sponte corruit quid faciet, si fuerit impulsa ? auocandus est animus ab istis.