# De XII Abusionibus saeculi 2.2

Pseudo-Cyprian, De XII Abusionibus saeculi, Section 2, Chapter 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-xii-abusionibus-saeculi/2.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-cyprian/de-xii-abusionibus-saeculi/2.2

Secundus abusionis gradus est, si sine religione senex esse inveniatur. Cui cum membra exterioris hominis veterascunt, vires animi, id est interioris hominis membra, incrementa roboris non capiunt. Pius enim ominibus religioni operam dare senibus competit (4), quo3 praesentis saeculi florida aetas transacta deseruit (5). Sicut namque in lignis ipsa reproba arbor comparet, quæ post Oores fructus optimos cultori suo non exhibet: sic et in hominibns ipse reprobus est, quem nos juventutis deseruit, et tamen in sui corporis senectute, bonorum operum maturos fructus proferre parvipendit. Quid enim stolidius fleri potest, si mens ad perfectionem festinare non contendat, quanJo totius corporis habitus senectute confectus ad interitum properat? Dum oculi caligant, aures graviter audiunt, capilli fluunt, facies in pallorem mutatur, dentes lapsi numero minuuntur, cutis arescit, flatus non suaviter olet, pectus suffocatur, tussis cachinnat, genua trepidant, lalos et pedes tumor inflat; etiam homo interior qui non senescit, his omnibus aggravatur. Et hæc omnia ruituram jamjamque domum corporis cito praenuntiant. Quid ergo superest, nisi ut dum hujus vitae defectus appropinquat, nihil aliud cogitare quam (6) quomodo futura habitatio prospere comprehendatur, quisque senex appetat? Juven1bus enim incertus hujus vitae terminus instat, senibus vero cunctis maturior ex hac luce exitus breviter concordat. Cavendae sunt ergo homini duæ particulae, quae in illius carne non veterascunt, et totum hominem secum (7) ad peccatum pertrahunt; cor videlicet et lingua: quia cor novas semper cogitationes machinari non desinit; lingua impigre loquitur, quodcunque machinari nor senserit. Caveat ergo senilis aetas, ne istae juvenescentes particulae totam sui harmoniam decpiant, et per res ineptas reliqui corporis gravitatem illudant. Unicuique enim considerandum est, quid ætate eminenti dignum sit; ut hoc agat, quod nec vitam, nec aetatem, nec ministerium vile reddat (8).

---

Pseudo-Cyprian, De Duodecim Abusionibus Saeculi Tractatus [Adscriptus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0104p/stoa014/stoa0104p.stoa014.opp-lat2.xml.
