Latin
Section 4, Chapter 4
Pseudo-Cyprian, De XII Abusionibus saeculi 4.4
Unproofread scanNot analysed yet
Quartus abusionis gradus est, dives sine cleemosyna; qui superflua usus sui (13) quæ custodienda in posterum recondit, indigentibus et nihil habentibus non distribuit: per qu< efficitur, uL dum in terra quæsita diligenti cura custodit, cœlestis patriæ perennem thesaurum amittat. Ad quem thesaurum Dominus Jesus adolescentem divitem, qui eum de perfectione interrogaverat, ita respondens invitavit: Si vis perfectus esse, vade et rende omnia quæ habes, et da. pauperibus, et venit sequere me, et habebis thesaurum in cœlo (Matth. xix, 21). Quem thesarum nultus unquam hominum habere potest, nisi qui pauperibus solatia praestat, aut per seipsum pauper est. Non ergo dormiat in thesaurrs tuis (14), quod pauperes dormire non sinit. Dives namque etsi multa congregaverit, his frui solus nequaquam poterit; quia unius hominis natura multis rebus non succu:rii. Quid ergo stullius est quam propter unius hominis victum et vestitum, totam regni cælestis perdere perennem (15) jucunditatem, et æternos inferni cruciatus, absque consolationis præstolatione subire? Quod igitur atiquando per necessitatem amittendum est, pro aeterna remuneratione sponte distribuendum est. Omnia enim quæ videntur, temporalia sunt, quæ non videntur aeterna sunt (II Cor. v, 18). Quamdiu namque temporales sumus, temporalibus temporalia deserviunt, et cum hinc transierimus, æternis æterna solatia praestabuntur. Idcirco non debemus diligere ea quae non semper habebimus; præsertim cum expertem rationis avarurn divitem, thesauri sui et agri, et omnia quae habet, ostendant; quia toto cordis intuitu illas res amat quae nunquam se diligunt. Si enim aurum et argentum, et agros, et vestimenta, et cibos, et metalla, et, bruta animalia quis dilexerit, haec omnia vicem sibi amoris rependere non posse, ipsa rerum natura ostendit. Quid ergo a ratione longius est quam diligere, quod te amare non valet; et negligere illum, qui tuæ dilectioni (16) cum dilectione omnia præbet? Propter hoc igitur non diligi mundus, sed diligi proximus a Deo praecipitur; quia proximus vicem sui amoris potest rependere, quod mundus minime posse (17) non dubitatur. Sic enim inimicum esse diligendum Dominus praecepit, ut illa dilectio amicum illum ei inimico efficiat. Quisquis ergo dives cupidus vult aeternas habere divitias, distribuendo egenis præstet interini non mansuras. Si enim quod diligit non vendit, nemo potest einere quod cupit. Avari namque ideo in judicio a rectissimo judice nuncupantur maledicti, quia qui praeteribant eorum habitacula non dicebant: Benedictio Domini super vos, benediximus vobis in nomine Domini (Psal. CXXVIII, 8). Infelices ergo sunt avari divites, qui propter res transitorias in æternam damnationem dilabu tur; et e contrario, Beati, sunt misericordes, quia misericordiam consequentur (Matth. v, 7). Felix est ergo misericors, dum in bac virtute non substantiam, sed affectum Deus requirit.