# De XII Abusionibus saeculi 5.5

Pseudo-Cyprian, De XII Abusionibus saeculi, Section 5, Chapter 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-xii-abusionibus-saeculi/5.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-cyprian/de-xii-abusionibus-saeculi/5.5

Quintus abusionis gradus est, femina sine pudiciLia. Sicut enim omnes bonos mores procurat et custodit in viris prudentia, sic et in feminis cunctos honoris actus nutrit et fovet et custodit pudicilia. Pudicitia namque castitatem custodit, avaritiam refrenat, lites devitat, iram mitigat, libidinem occupat, cupiditatem ternperat, lasciviam castigat, ebrielalem cavet, verba non multiplicat, gulæ concupiscentias purgat (18), furtum omnino damnat. Quid plura? Omnia vitia restringit; et omnes virtutes. et quidquid coram Deo et bonis hominibus laudabile est nutrit. Impudica namque vita nec laudum ab hominibus in praesenti sæculo, nec remunerationem a Deo exspectat in fUturo. Pudica vero vita famam bonam inter homines babet, et de spe futurae beatitudinis gaudet. Præsentibus semetipsum imitabilem facit, posteris memoriam amabilem relinquit. Bonis semper moribus delectatur et consentit, et assiduis Scripturarum meditationibus et eloquiis animam vegetat (19). Bonorum praecedentium exempla custodit, el inseparabilia perfectis contubernia nectit. Duobus ergo modis constat veræ pudicitiae exercitatio, id est corporis habitu et superficie et animi affectu interno. Per exteriorem modum coram Deo, providemus opera bona. Pudicitia namque corporis est, alienas res.non appetere, et omnem immunditiam devitare, ante horam congruam non gustare velle, risum non excitare, verba vana et falsa non Ioqui; habitum per omnia ordinatum, compositionemque convenientem tam capillorum quam vestium, sicut decet, habere; cum indignis contubernia non inire; supercilioso inluitu neminem aspicere, vagari oculos non permittere; pompatico et illecebroso gressu non incedere; nulli inferior (20) in incepto bono opere apparere, nulli contumeliam aut ruburem incutere, neminem blasphemare, senes non irridere, bonis non invidere, meliori non controversari; de his quae ignoras, non tractare, et ea quae scis non omnia proferre: haec enim proximis amabilem hominem reddunt, et Deo acceptabilem faciunt. Pudicitia enim animae est, plus propter Dei oculos quam hominum omnia bona facere; appetitiones turpium cogitationum compescere; omnes meliores se esse æstimare, nemini invidere; de semetipso nihil confidere, Dei semper auxilio res omnes committere, ante Dei oculos semelipsum constituere; hæretica pravitate sensum non maculare, catholicis per omnia consentire; Deo soli adhaerere, castitatem æternæ mentis Deo Christo offerre; om- Dia cœpta opera bona mortis tantum termino finire; præsentes tribulationes animi fortitudine negligere, parvipendere; in terra præter proximos nihil amare, cuncti amoris thesaurum in coelo constituere, et pro omni bono actu mercedem a Deo in cœlestibus sperare. Pudicitia ornamentum nobilium est, exaltatio humilium. nobilitas ignobilium, pulchritudo debilium (21), prosperitas laborantium, solamen mœrentium, augmentum omnis pulchritudinis. decus religionis, defensio criminum, multiplicatio meritorum, creatoris omnium Dei amicitia (22).

---

Pseudo-Cyprian, De Duodecim Abusionibus Saeculi Tractatus [Adscriptus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0104p/stoa014/stoa0104p.stoa014.opp-lat2.xml.
