Latin
7.7.1 to 7.7.17
Pseudo-Cyprian, De XII Abusionibus saeculi 7.7.1-17
Unproofread scanNot analysed yet
Septimus abusionis gradus est Christianus contentiosus. qui, cum participationem nominis Christi per fidem et baptismum susceperit, contra Christi dicta et propositum, mundi caduca delectamenta diligit. Omne enim de quo contenditur, aut propter propriam ejus rei dilectionem de qua agitur, aut propter alterius amorem, quae sub odiosa specie latet, appetitur. Quemadmodum, verbi gratia, bellum animoso compugnantium conflictu cum odiosa res sit, propter amorem victoriæ et libertatis peragitur; et multae aliædilectae species, sub odioso labore vel formidine, satis contentiose expetuntur. Unde palenter intelligitur nihil contendi posse, nisi propter dilectionem, speratam scilicet et subsequentem amabilem remunerationem. Qui igitur de mundo praesente ex quacunque causa contendit, perspicue ostendit quod illum diligit. Quomodo ergo mundum diligi per Joannem Spiritus sancti sermones interdicunt, qui a! t: Nolite diligere mundum, neque ea quæ in mundo sunt (I Joan. II, 15). Mundi enim amor et Dei pariter in uno corde cohabitare non possunt, quemadmodum iidem oculi calum pariter et terram nequaquatn conspiciunt. Sed requirendumest si vere in mundo aliquid sit qnod amari dcbeat, et quis sit ille mundus, quem diligi divina eloquia velant. Terra ergo cum nascentibus ex ea, et metallis, et animantibus, et pulchritudine vestium, et oblectationibus ciborum, et iis quæ ad hæc pertinent, non diligi præciptur; sed proximus, propter quem hæc omnia facta sunt, amari jubetur. Hæc cnim omnia prxdicta, velut non mansura, ad cœlestem patriam pergentes concomit ari nequeunt. Proximi vcro velut mansuri regis cohæredes, semetipsos licenter invicem (29) diligunt. Quod ergo semper in mundo non manet, et cum mundo pariter deficiet, et ipse mundus non amari præcipitu; proximus autem, qui est pars regni cælestis, in terra et inter ima elementa, a regni cælorum appetitoribus non incongrue amatur, dum in suprema illa patria in æternum cohaeres habebitur.