Latin
Section 8, Chapter 8
Pseudo-Cyprian, De XII Abusionibus saeculi 8.8
Unproofread scanNot analysed yet
Octavus abusionis gradus est, pauper superbus, qui, nihil habens, in superbiam extollitur: cum e contrario divitibus sæculi non superbe sapere per apostolum Paulum imperetur. Quid ergo stolidius potest fieri quam illum qui per infirmam miseriam velut in terram abjectus, extremius et humilis incedere et contristari debuerat, supercilioso superbiae tumore inflatam mentem contra Deum erigere? Per quod vitium lapsi corruerunt, qui in summo coeli conditi erant culmine. Quid ergo vult quasi potens in terra superbire, qui præ omnibus hominibus dehuerat hnmilis apparere? Sed, ne de paupertate sua tristitiam habeant, quid a Deo rccepturi sint pauperes attendant; ipse enim inqait: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cœlorum. (Matth. v, 3). Recta namque dispensatione miscricors judex coeli regnum illis committit quibus regni terrarum participationem inter mortales abstulit, ut ipse dives in coeli sede appareat qui in terra penitus nihil procurat. Cavendum ergo panperibus est ne, dum per egestatem et necessitatem terrenum regnum prætereunt (30). per mentis eliam impudentiam cœlorum regna amittant. Cum enim Dei dispensatione paupertatem necessariam accepcrunt, in ipsorum arbitrio pendet utrum pauperes spiritu sint. Non quibuscunque namque pauperibus cœli regna promittuntur, sed his tantummodo in quibus divitiarum inopiam animorum humilitas comitatur. Pauper enim humilis pauper spiritu appellatur, qui, cum egcnus foris cernitur, nunquam in superbiam elevatur: quoniam ad appetenda regna cælorum plus valet mentis humilitas, quam praesentium divitiarum temporalis paupertas. Etenim humiles qui bene divitias possessas habent, possunt pauperes spiritu appellari: superbos autem nihil habentes, haud dubinm est beatitudine paupertatis privari. De quibus utrisque sancta Scriptura ita loquitur: : Est quasi dives nihil habena, et est quasi pauper, cum in multis diviciis sit (Prov. XIII, 7). Quasi pauper ergo in multis divitiis est dives humilis spiritu; et nihil habens quasi dives est pauper superbus mentis affectu. Nobilis ergo inopia est mentis humilitas, et ineptæ divitiæ sunt animorum enormitas. Providendum est ergo pauperibns, ut semetipsos, quales sint, intelligant; et quia rebus consequi quod cupiunt non valent, mentis tumore superbirc desinant.