# De XII Abusionibus saeculi 9.9

Pseudo-Cyprian, De XII Abusionibus saeculi, Section 9, Chapter 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-xii-abusionibus-saeculi/9.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-cyprian/de-xii-abusionibus-saeculi/9.9

Nonus abusionis gradus est, rex iniquus. Etenim regem non iniquum, sed correctorem iniquorum esse oportet. Inde in semetipso nominis sui dignitatem custodire debet: nomen enim regis inlellectualiter hoc retinet, ut subjectis omnibus rectoris officium procuret. Sed qualiter alios corrigere poterit, qui proprios mores, ne iniqui (31) sint, non corrigit? quoniam in justitia regis exaltatur solium, et in veritate rogis solidantur gubernacula populorum. Justitia vero regis est neminem injuste per potentiam opprimere, sine personarum acceptione inter virum et proximum suum juste judicare, advenis et pupillis et viduis defensorem esse, furta cohibere, adulteria punire, iniquos non exaltare, impudicos et histrioncs non nutrire, impios de terra perdere, parricidas ct pejerantes vivere non sinere, ecclesias defendere, pauperes eleemosynis alere, justos super regni negotia constituere, senes et sapicntes et sobrios consiliarios habere, magorum, ariolorum pythonissarumque superstitionibus non intendere. iracundiam differre, patriam fortiter et juste contra advers rios defendere, per omnia in Deo confidere, resperitatibus animuin non elevare (32), cuncta a rsa patienter tolerare, fidem catholicam in Deum habere, filios suos non sinere impie agere, certis horis oration:bus insistere, ante horas congruas cibum non gustare. Væ enim terræ cujus rex puer est, et cujus principes mane comedunt (Eccle. x, 10). Hæc regni prosperitatem in praesenti ciunt, et regem ad coelestia regna meliora perducunt. Qui vero regnum non secundum hanc legem dispensat, multas nimirum adversitates imperii tolerabit. Idcirco enim pax sæpe populorum rumpitur, et offendicula etiam de regno suscitantur, terrarum quoque fructus diminuuntur, et servitia populorum præpediuntur. multi et varii dolores prosperitatem regni inficiunt, charorum et liberorum mortes tristitiam conferunt, hostium incursus provincias undique vastant, bestiæ armentorum et pecorum greges dilacerant: tempestates aeris et hiem1s terrarum fecunditatem (53) et maris minisleria prohibent, et aliquando fulminum ictus segetes et arbornm flores et pampinos exurunt. Super omnia vero regis injustitia, non solum præsentis imperii faciem offuscat, sed. etiam filios suos et nepotes, ne post se regni hæreditatem teneant, obscurat. Propter piaculum enim Salomonis, regnum domus Israel Dominus de manibus filiorum ejus dispersit. Et propter justitiam David regis, lucernam de semine ejus semper in Hierusalem reliquit (III Reg. xi, 31-35). Ecce quantum justitia regis sæculo valeat, intuentibus perspicue patet. Est enim pax populorum, tutamen patriæ, Immunitas plebis, munimentun) gentis, cura languorum, gaudium hominum, temperies aeris, serenitas maris, lerrae fecunditas, solatium pauperum, hæreditas filiorum, et sibimetipsi spes futuræ beatitudinis. Attamen sciat rex quod, sicut in throno hominum primus constitutus est, sic et in poenis, si justitiam non fecerit, primatum habiturus est. Omnes namque quoscunque peccatores sub se in præsenti habuit, supra se modo implacabili, in illa poena futura habebit.

---

Pseudo-Cyprian, De Duodecim Abusionibus Saeculi Tractatus [Adscriptus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0104p/stoa014/stoa0104p.stoa014.opp-lat2.xml.
