# Epistulae 2

Pseudo-Cyprian, Epistulae, 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/epistulae/2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-cyprian/epistulae/2

Dilectionis tuae non delectabilia et contra fidei regulam scripta suscepi, in quibus nauseas recognoui et uenena sermonum aduersus catholicam per totum orbem diffusam ecclesiam horribilibus a te superseri zizaniis non laudaui. quae peto uelociter tollas ac praedamnes. quod prius quidem te facere oportebat quam in mundo letale uirus aspersum simplicium et innocentium inficeret mentes. non ergo dignum est rebaptizare. ergo eradica et extrica, ut diximus, florulentis sermonibus atque dignis per posteriorem epistolam priora scripta, quae contra catholicam fidem serere censuerunt genimina uiperarum. non enim decet tantae urbis antistitem excellentissimumque doctorem, ut dum putas haeresis baptisma praedamnandum, uerum baptisma sermonibus maculare audeas quae doles contra apostolum scilicet repugnare dicentem: unus Dous, una fides, unum baptisma.

---

Pseudo-Cyprian, Epistulae, ed. Wilhelm von Hartel. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0104p/stoa016/stoa0104p.stoa016.opp-lat1.xml.
