# Epistulae 3

Pseudo-Cyprian, Epistulae, 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/epistulae/3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-cyprian/epistulae/3

Gratias quidem agimus Deo patri et Domino Iesu Christo, qui uos adunatos atque in conuenticula restituit. propter quam rem memorauimus et scriptum beatissimorum martyrum atque confessorum uoluimus ad consilium nostrum seruare. iubet desuper maiestas atque spiritus sanctus, cuius in nobis gratia testis est salutaris. nam cum tractaret de traditoribus, iubet tam in euangelio quam in apostolo, tam, in psalmis quam in prophetis et ceteris scripturis: scrutamini. quo scrutato a nobis, inuentis ab iis qui scripturas sanctas tradiderunt non mereri eos congredi consilium nostrum, id est consilium salutare. nemo est enim qui hoc consilium congrediatur ∗∗∗ non caelestem spectet. ac propterea memorauimus ut ii qui taliter scripturas tractauerunt ad statum plebis et iudicium ab ipsis porrectum * * nec aliqua actio ab ipsis promi, sed nec etiam ad statum sacrificii neque plebis esse proximi: quibus utique iam dudum derelicta plebe nudata altaria, promota sacrificia. merito haec memorantes cum moestitia atque dolore animi profici teste ad Dominum quod debuimus statuere: qui omnes disceptationes et dissensiones et haereses et scandala ausi erant ne ulterius prouocent ad se homines seu minus fide seu scripturis leues sint et lectores, id statuimus atque statuto nostro recedi nolumus, ut si qui tradidit praepositus huic plebi mereantur antistitem administrantem altari ac corpore integro. iis uero iussimus a quibus et sacrificium offerri iubemus. merito praeceptis iis obtemperari debet nec aliud fiet quam statim euangelica uox sincera cata Ioannem loquitur. nolo, inquit, de manibus uestris sacrificia, quia non uenistis ad me cum hostia munda. qui utique hostiam mundam non offert, hostia de manibus eius non ascendit. nam iterum legimus: in principio erat uerbum et uerbum erat apud Deum et Deus erat uerbum. qui per uerbum finctionem finxerint dare res inhabitabiles apud illos seu ueras scripturas sanctas seu finctas qui dat uocem et qui dat desideria proxima, qui utique finget tradere supplebit traditionem. merito negantes uolumus interim ueniam habere confitentes patres. nam qui dicit se scripturas non habere, utique paratus fuit et torqueri, quorum exempla habemus. tertio negauerunt, et sacramentum non tradiderunt. hi autem qui nec interrogati obtulerunt interim usque ad statum consilii laici communicabunt. uerumtamen in statum consilii quod scriptura sancta promouerit secundum sententiam fixam sanctis et amicis Dei suppleri uolumus, cum iam testes et proximi aliquid iam dudum statuerant nostri antecessores. ob quam rem necesse est nos testibus consentire complecti et supplere. opto uos in Domino semper bene ualere. amen. Deo gratias.

---

Pseudo-Cyprian, Epistulae, ed. Wilhelm von Hartel. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0104p/stoa016/stoa0104p.stoa016.opp-lat1.xml.
