# Epistulae 4.56-76

Pseudo-Cyprian, Epistulae, 4.56 to 4.76. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/epistulae/4.56
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-cyprian/epistulae/4.56

si tibi medicus hoc promitteret quisquam, nullam sine dubio promissioni eius negare poteras omnino laetitiam: nunc quia Christus fabricator et resuscitator promittit, non times plangere, ut fideliorem Christo pariter et potentiorem medicum uidearis in promissionibus iudicare. sed destitutam, dicis, doleo senectutem, qui debueram meos liberos potius antecedere, ne in laboribus remanerem. quando de spiritalibus bonis quodcumque tractatur, nihil est de carnalibus omnino ante oculos reponendum. ego tibi melius profiteor euenisse, qui non carnalem sed spiritalem circa te considero felicitatem. tu te dicis de alicuius pigneris tui obitu in senectute confectum. ego contra comprobo subleuatum. senectuti tuae amputauit magis Dominus sollicitudinem quae te torquebat de uiua filia ne periret. melius utique nunc mortuam saeculo credis esse apud Deum uiuam quam uiuam saeculo doleres forsitan apud Dominum mortuam. gaude tibi quod filiam christianam mereberis sequi quam secutus in caelo gaudeas rursus amplecti. non te deseruit, sed praecessit : et ne doleret excedentem patrem suscipere festinauit. non amisisti nutrimenta tua. si luctus horrueris et senex obtulisse pignus tuum Domino deputare poteris t, secundum uotum post Abraham, si non potes primum, ut quod ille non trepidauit offerre tu saltem uidearis de sublato gaudere. ab illo Dominus postulauit, a te tulit. ille iussioni paruit, tu uoluntati consenti. illum per illicitam legem naturae [quem Dominus] probauit sibi deuotum, te saltem per licitam condicionem mortalitatis annotet religiosum. nam si nec uoluntate nec necessitate compelleris deuotionis Domino aliquid exhibere, in qua parte christianum te poteris approbare ? erubescat incredulitas nostra nec cum gentilibus **, si Deo uult esse subiecta. communis est nobis cum illis exitus mortis et dolores illorum superamus doloribus nostris. quid ageremus si peculiare aliquid exigeretur a nobis? quid quod ad dedecus nostrum? gentiles dolores saepe contemnunt, cum non ad promissa caelestia sed ad poenas tartari rapiantur.

---

Pseudo-Cyprian, Epistulae, ed. Wilhelm von Hartel. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0104p/stoa016/stoa0104p.stoa016.opp-lat1.xml.
