# Liber de Aleatoribus 5

Pseudo-Cyprian, Liber de Aleatoribus, 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/liber-de-aleatoribus/5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-cyprian/liber-de-aleatoribus/5

Quam magna et larga pietas Domini fidelium, quod in futurum praescius nobis consulat, ne quis frater incautus denuo laqueis diaboli capiatur. sollicitos esse iussit et prouidos adque eruditos, quoniam hostis ille antiquus circuit pulsans Dei seruos non uno genere temptans. multae enim sunt temptationes eius quarum primordia sunt: idololatria moechiae furta rapinae auaritia fraus ebrietas inpatientia adulteria homicidia zelus perfidia falsa testimonia eloquium falsum inuidia extollentia maledictum error, et si qua sunt similia quae his congruunt, ex quibus est aleae tabula. praeest diaboli laqueus manifestus, uenenum portans letalem serpentis et inductio corrumpens: quae cum uidetur nihil esse, magna amplectentibus operatur deiectio. quid illud est quaeso uos, fideles, ut manus quae iam ab iniuriis huma* nis expiata est et ad sacrificium dominicum admissa et quod ad salutem totius hominis pertinet ipsa de Dei dignatione suscipit, ipsa ad laudem Domini in oraculo exurgit, ipsa per quod tuemur Christi signum in frontibus notat, ipsa diuina sacramenta consummat: quid est at iterum laqueis diaboli unde exuta est inplicetur? aleatricem manum dico, quae se ipsa perdit et damnat, manum quae libidinoso studio consueuit id est aleae tabula, quod est diaboli uenabulum et delicti uulnus insanabile.

---

Pseudo-Cyprian, Liber de Aleatoribus, ed. Wilhelm von Hartel. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0104p/stoa018/stoa0104p.stoa018.opp-lat1.xml.
