Latin
1
Pseudo-Jerome, Commentarius in canticum Debborae 1
Unproofread scanNot analysed yet
(Judic. V. Vers. i.) «Cecineruntque Debbora et Barac filius Abinoem. »Barac vir Debborae prophetidis fuisse traditur. Ipse etiam Baracin praecedentibus Lapidoth vocatur. Lapidoth enim interpretatur, fulgur: Barac quoque, fulmen. Fulgur idcirco, quia antequam ulcisceretur Israel de Chananaeis, quasi fulgur splendebat in populo, meritis scilicet et praerogativis operum: postquam vero ullus est Israel de Chananaeis, fulmen, id est, percutiens vocatus est.