Latin
16
Pseudo-Jerome, Commentarius in canticum Debborae 16
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 19.) «Venerunt reges, et pugnaverunt. »Reges terrae Chanaan dicit, qui regi Jabin subditi erant. «Pugnaverunt reges Chanaan. »Idipsum repetit, In Tanach. Tanach enim provincia est ubi est torrens Cison. «Juxta aquas Mageddo. »Mageddo enim civitas est posita super torrentem Cison. Et quod dicitur. «Juxta aquas Mageddo. »intelligitur juxta torrentem Cison, civitas Mageddo. «Tamen nil tulere praedantes. »Hoc subsannando dicitur, cum non solum nil praedae tulerint, quin potius animas eruere nequiverint.