Latin
18
Pseudo-Jerome, Commentarius in canticum Debborae 18
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 21.) «Torrens Cison traxit cadavera eorum. »Est enim hic defectus; et quasi interrogando, ubi? et respondeatur, In torrentem Cadumin, id est, in mari Rubro: unde sequitur: «Torrens Cadumin, torrens Cison. »Torrentem Cadumin, mare Rubrum vocat. Cadumin enim interpretatur antiquorum, eo quod antiqua miracula in eo facta fuerunt, transeuntibus filiis Israel, et AEgyptiis pereuntibus. Et quia mare Rubrum AEgyptios emortuos evomuit, ita ut eos mortuos Israelitae super littus maris viderent, et eadem cadavera piscibus et bestiis maris abstracta fuerint: idcirco traxit torrens Cison cadavera eorum, ut pro cadaveribus AEgyptiorum sibi ablatis, cadavera Chananaeorum ipsius maris Rubri pisces et bestiae comederint. Conculca, anima mea, robustos. Haec Debbora in persona totius Israel dicit, ut omnes uno animo robustorum, id est fortissimorum inimicorum suorum colla conculcarent: sicut est et illud in libro Josue de quinque regibus Chananaeorum (Jos. X, 24).