# Commentarius in canticum Debborae 20

Pseudo-Jerome, Commentarius in canticum Debborae, 20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-jerome/commentarius-in-canticum-debborae/20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-jerome/commentarius-in-canticum-debborae/20

(Vers. 23.) « Maledicta terra Meroz, dixit angelus Domini. » In Hebraeo legitur « Maledicite Meroz, dixit angelus Domini. » Angelus Domini ab Hebraeis Michael intelligitur, qui jubet per Debboram populo Israel, ut maledicant Meroz, id est potestati angelicae, quae praeerat Chananaeis: Meroz enim interpretatur arcanum. Idcirco maledici jubetur, id est anathematizari, eo quod angelis caeteris dimicantibus pro Israel, ipse non solum non pugnaverit, verum etiam in adversitate eorum perstiterit. « Maledicite habitatoribus ejus, » id est Meroz et populo ejus. Et redditur causa cur maledicantur, « quia scilicet non venerunt in auxilium Domini, et in adjutorium fortissimorum ejus. »

---

Pseudo-Jerome, Commentarius in canticum Debborae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp456/tmp456/tmp456.tmp456.opp-lat1.xml.
