Latin
3
Pseudo-Jerome, Commentarius in canticum Debborae 3
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 6.) «In diebus Sangar filli Anath, in diebus Jahel quieverunt semitae, et qui ingrediebantur per eas, ambulaverunt per calles devios. »Quievisse dicuntur semitae, quia tempore Sangar ducis Israel, praeoccupatae erant semitae ab inimicis Israel, et non audebam in domum Domini libere orandi gratia ascendere; sed qui ingrediebantur per cas, timore inimicorum latenter et per calles devios ascendebant. De quibus inimicis non plene eos liberasse Sangar scribitur (Judic. III, 31). Quod vero interponitur paulo superius, in diebus Jahel, intelligendum est, quia interempto Sisara a Jahel, apertae sunt viae et absque ullo timore ibant in domum Domini, qui antea per calles devios illuc gradiebantur. Et quod Jahel ante Debboram hic ponitur, humilitatis causa hoe Debbora fecisse dicitur, eo qnod Jahel uxor Aber Cinaei Sisaram interfecerit.