Latin
5
Pseudo-Jerome, Commentarius in canticum Debborae 5
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 8.) «Nova bella elegit Dominus, et portas hostium ipse subvertit. Clypeus et hasta si apparuerunt in quadraginta millibus Israel. »Quod dicit clypeus et hasta, intelligendum est hoc quasi jurejurando dixisse, quod in quadraginta millibus Israel nec clypeus, ne e basta inveniri posset. Idcirco Dominus nova bella elegisse dicitur, et portas hostium subvertisse, eo quod de inermibus fortes et victoriosos fecerit. Quod vero Israelitae armis exspoliati fuissent a Jabin rege Chanaan, in superioribus declaratur, ubi dicitur: Clamaveruntque filii Israel ad Dominum, Nongentos habebat falcatos currus, et per viginti annos vehementer oppressit eos (Judic. IV, 5). Vehementer et fortiter oppressit eos, quia armis exspoliasse dicitur: sicut in libro Samuelis scribitur: Cumque venisset dies praelii, non inventus est ensis et lancea in manu totius populi qui erant cum Saul et Jonathan, excepto Saul et Jonathan filio ejus (I Reg. XII, 22).