# Commentarius in canticum Debborae 5

Pseudo-Jerome, Commentarius in canticum Debborae, 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-jerome/commentarius-in-canticum-debborae/5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-jerome/commentarius-in-canticum-debborae/5

(Vers. 8.) «Nova bella elegit Dominus, et portas hostium ipse subvertit. Clypeus et hasta si apparuerunt in quadraginta millibus Israel. » Quod dicit clypeus et hasta, intelligendum est hoc quasi jurejurando dixisse, quod in quadraginta millibus Israel nec clypeus, ne e basta inveniri posset. Idcirco Dominus nova bella elegisse dicitur, et portas hostium subvertisse, eo quod de inermibus fortes et victoriosos fecerit. Quod vero Israelitae armis exspoliati fuissent a Jabin rege Chanaan, in superioribus declaratur, ubi dicitur: Clamaveruntque filii Israel ad Dominum, Nongentos habebat falcatos currus, et per viginti annos vehementer oppressit eos (Judic. IV, 5). Vehementer et fortiter oppressit eos, quia armis exspoliasse dicitur: sicut in libro Samuelis scribitur: Cumque venisset dies praelii, non inventus est ensis et lancea in manu totius populi qui erant cum Saul et Jonathan, excepto Saul et Jonathan filio ejus (I Reg. XII, 22).

---

Pseudo-Jerome, Commentarius in canticum Debborae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp456/tmp456/tmp456.tmp456.opp-lat1.xml.
