Latin
9
Pseudo-Jerome, Commentarius in canticum Debborae 9
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 13.) «Tunc salvatae sunt reliquiae poputi. »Haec sententia ad intelligendum jungenda est sententiae superiori, qua dicitur: «Ubi narrantur justitiae Domini, clementiae fortis Israel; »eo quod tunc salvatae sunt reliquiae populi: «Dominus in fortibus dimicavit. »In Hebraeo legitur: Dominus propter me in fortibus dimicavit. Et est vox totius populi Israel; dimicavit enim propter eos in AEgyptiis, et in caeteris inimicis Israel. Unde et sequitur: