# Commentarius in canticum Debborae 9

Pseudo-Jerome, Commentarius in canticum Debborae, 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-jerome/commentarius-in-canticum-debborae/9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-jerome/commentarius-in-canticum-debborae/9

(Vers. 13.) « Tunc salvatae sunt reliquiae poputi. » Haec sententia ad intelligendum jungenda est sententiae superiori, qua dicitur: « Ubi narrantur justitiae Domini, clementiae fortis Israel; » eo quod tunc salvatae sunt reliquiae populi: « Dominus in fortibus dimicavit. » In Hebraeo legitur: Dominus propter me in fortibus dimicavit. Et est vox totius populi Israel; dimicavit enim propter eos in AEgyptiis, et in caeteris inimicis Israel. Unde et sequitur:

---

Pseudo-Jerome, Commentarius in canticum Debborae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp456/tmp456/tmp456.tmp456.opp-lat1.xml.
