# De Deo et nominibus ejus 5

Pseudo-Jerome, De Deo et nominibus ejus, 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-jerome/de-deo-et-nominibus-ejus/5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-jerome/de-deo-et-nominibus-ejus/5

Sextum, EHEIE, id est, qui est: Deus enim solus quia aeternus est, hoc est, quia exordium non habet, essentium nomen vere tenet. Hoc enim nomen ad sanctum Moysen per angelum est delatum; quaerenti enim, quod est nomen ejus, qui eum pergere praecipiebat ad populum ex AEgypto liberandum, respondit: Ego sum qui sum (Exod. III, 14): et, Dices filiis Israel: Qui est misit me ad vos (Ibid.), tanquam in ejus comparationem qui vere est, quia incommutabilis est, ea quae commutabilia facta sunt, quasi non sint: quod enim dicitur, fuit, non est; et quod dicitur, erit, nondum est. Deus autem esse tantum novit, fuisse, futurum esse non novit. Solus autem Pater cum Filio et Spiritu sancto veraciter est, cujus essentiae comparatum esse nostrum non esse est. Unde et in colloquio dicimus, Vivit Deus, quia essentia vita vivit, quam mors non habet.

---

Pseudo-Jerome, De Deo et nominibus ejus, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp449/tmp449/tmp449.tmp449.opp-lat1.xml.
