Latin
7
Pseudo-Jerome, De Deo et nominibus ejus 7
Unproofread scanNot analysed yet
Octavum, IA, quod in Deum tantum ponitur, quod etiam alleluia in novissima syllaba sonat. Nonum, TETRA GRAMMATON, hoc est, quatuor litterarum, quod proprie apud Hebraeos in Deo ponitur, id est duabus IA, quae duplicata ineffabile illud et gloriosum Dei nomen efficiunt: dicitur autem ineffabilis, non quia dici non potest, sed quia finiri sensu et intellectu humano nullatenus potest; ideo nihil de eo digne dici potest, quia ineffabilis est. Decimum, SADDAI, id est, omnipotens vocatur; vocatur autem omnipotens, quia omnia potest, sed faciendo quod vult, non patiendo quod non vult.