# Epistolae Septem 1.3

Pseudo-Sulpicius Severus, Epistolae Septem, Letter 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-sulpicius-severus/epistolae-septem/1.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-sulpicius-severus/epistolae-septem/1.3

O quam felix ille noster excessus, cum a labe peccati melioris uitae conuersatione purgatos sede sua nos Christus excipiet. occurrent martyres et prophetae, iungentur apostoli, gaudebunt angeli, laetabuntur archangeli, uictusque satanas cruento licet ore pallebit, quippe qui etiam nostra, quae (Sibi in nobis praeparauerat, peccata perdiderit. uidebit gloriam concessam per ueniam, merita honorata per gloriam: nos triumphabimus hoste superato. ubi tunc mundi istius sapientes uidebuntur? ubi auarus, ubi adulter, ubi impius, ubi ebriosus, ubi maledicus irecognoscentur? quid miseri pro sua defensione dicturi sunt? 'nesciuimus te, Domine, te in mundo esse non uidimus: prophetas non misisti, legem saeculo non dedisti: patriarchas uon nidimus, sanctorum non legimus exempla. Christus tuus in terra non fuit, Petrus tacuit, Paulus noluit praedicare, Euangelista non docuit. martyres non fuerunt quorum exempla sequeremur: futurum iudicium tuum nemo praedixit, uestire pauperem nemo mandauit, prohibere libidinem nemo praecepit, repugnari auaritiae nemo persuasit: inscientia lapsi sumus, quae fecimus nescientes\\

---

Pseudo-Sulpicius Severus, Epistolae Septem, ed. Karl Halm. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0270p/stoa001/stoa0270p.stoa001.opp-lat1.xml.
