Latin
Letter 1
Pseudo-Sulpicius Severus, Epistolae Septem 1.5
Unproofread scanNot analysed yet
Post hunc adstabit dignus Domini sui Dauid semine: 'Ego te, Domine, per omnia nuntiaui, ego nomini tuo tantum seruiendum esse clamaui: ego dixi 'beatus uir qui timet Dominum\\ ego dixi 'exultabunt sancti in gloria', ego dixi 'desiderium peccatorum peribit*, ut isti te agnoscerent et peccare desinerent. . ego cum regia praeditus essem potestate, cilicio supertecto, puluere subiecto, depositis insignibus magnificentiae meae procubui uestimentis, ut istis mansuetudinis atque humilitatis daretur exemplum. ego inimicis meis, qui interficere me cupierunt, peperci, ut misericordiam meam isti probarent imitandam'. Post hunc Isaias dignus Dei spiritu non tacebit. 'Ego, Domine, te per os meum loquente praemonui *uae iis qui iungunt domum ad domum*, ut modum cupiditati inponerem. ego iram tuam peccantibus uenisse testatus sum, ut istos a malefactis suis si non spes praemiorum, saltim suppliciorum formido cohiberet*.