# Epistolae Septem 2.10.1-12

Pseudo-Sulpicius Severus, Epistolae Septem, 2.10.1 to 2.10.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-sulpicius-severus/epistolae-septem/2.10.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-sulpicius-severus/epistolae-septem/2.10.1

Unde quaeso te, uirgo, ne in sola, tibi pudicitia blandiaris neque in unius membri integritate confidas, sed secundum Apostolum solide conserua corporis sanctitatem. Munda ab omni inquinamento caput, quia crimen est illud post chrismatis sanctificationem aut croci aut alterius cuiuslibet pigmenti suco uel puluere sordidari, aut auro uel gemmis uel qualibet alia terrena specie comi, quod iam caelestis ornatus splendore refulget. grandis quippe diuinae gratiae contumelia est mundani et saecularis ornamenti praelatio. Munda frontem, ut humana, non diuina opera erubescat, et illam confusionem recipiat, quae non peccatum sed Dei gratiam parit, scriptura dicente: est confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gratiam. Munda collum, ut non aurea reticula capillus' portet et suspensa monilia, sed illa potius ornamenta circumferat, de quibus scriptura dicit: misericordia et fides non deficiant a te. suspende autem illa in corde uelut in collo tuo. Munda oculos, dum eos ab omni concupiscentia retrahis et ab intuitu pauperum numquam auertis et ab omnibus fucis liberos ea qua a Deo facti sunt sinceritate custodis. Munda linguam a mendacio, quia os quod mentitur occidit animam: munda eam a detractione, a iuramento, ab adulatione, a periurio. nolo praeposterum ordinem putes, quod prius a iuramento quam a periurio linguam dixi debere mundari, quia tunc periurium facilius effugies, si in toto non iures, ut impleatur in te illa sententia: cohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum. et memor esto dicentis Apostoli: benedicite et nolite maledicere. sed et illud crebrius recordare: uidete ne quis malum pro malo alicui reddat neque maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes, quia in hoc uocati estis, ut benedictionem hereditate possideatis. et illud: si quia autem in lingua non offendit, hic perfectus est.

---

Pseudo-Sulpicius Severus, Epistolae Septem, ed. Karl Halm. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0270p/stoa001/stoa0270p.stoa001.opp-lat1.xml.
