# Epistolae Septem 2.17

Pseudo-Sulpicius Severus, Epistolae Septem, Letter 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-sulpicius-severus/epistolae-septem/2.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-sulpicius-severus/epistolae-septem/2.17

Contentionum uerba et animositatis causas deuita, discordiarum quoque et litium occasiones subterfuge. nam si iuxta Apostoli doctrinam seruum Domini litigare non oportet, quanto magis Dei ancillam, cuius quo uerecundior est sexus, animus debet esse modestior. linguam a maliloquio cohibe et ori tuo frenum legis inpone, ut tunc, siforte, loquaris, quando tacere peccatum sit. caue ne quid quod in reprehensionem ueniat dicas. lapis emissus est sermo prolatus: quapropter diu antequam proferatur cogitandus est. beata quippe labia sunt, quae numquam quod reuocare uelint emittunt. pudicae mentis sermo etiam debet esse pudicus, qui aedificet semper magis quam aliquando destruat audientes, secundum quod praecepit Apostolus dicens: omnis sermo malus ex ore uestro non procedat, sed si quis bonus ad aedificationem fidei, ut det gratiam audientibus. presa lingua est. quae nonnisi d<- divinaerebus nouit uerba construere, et sanctum os, unde caelectia semper eloquia proferuntur. absentium obtrectatoresquasi maligua scripturae auctoritate deterre. quia etiam hoc inter uirtutes perfecti hominis Propheta commemorat, si ante conspectum iusti malignus ad nihilum deducatur qui contra proximum non probanda protulerit non licet enim tibi alterius uituperationem patienter audire. quia nec ah aliis optas recipi tuam. iniustum quippe est quicquid contra Christi euangelium uenit, si alteri quod tibi ab alteri quod fieri molestum est patiaris inferri. semper linguam tuam de bonis loqui adsuesce, et auditum tuum ad bonorum magis laudem quam ad malorum uituperationem accommoda. uide ut omnia quaecumque bene facis propter Deum facias, sciens eius rei tantum te a Domimorecepturamesse mercedis, quantum eius timoris et dilectionis causa perfeceris. sancta magis esse quam uideri stade, quia nihil prodest aestimari quod non HM, et duplicis peccati reatus est non habere quod creditur et quod non habere<M simulare.

---

Pseudo-Sulpicius Severus, Epistolae Septem, ed. Karl Halm. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0270p/stoa001/stoa0270p.stoa001.opp-lat1.xml.
