Latin
Letter 2
Pseudo-Sulpicius Severus, Epistolae Septem 2.18
Unproofread scanNot analysed yet
In ieiuniis magis quam in epulis delectare, illius uiduae memor, quae non discedebat de templo ieiuniis et obsecrationibus Deo seruiensdie ac nocte. et si uidua et quidem Iudaea talis fuit, qua- ! ac nunc uirginem conuenit esse Christi? diuinae magis lectionis conuiuium dilige, et spiritualibus te saturari dapibus concupisce, et illos potius quaere cibos, quibus anima magis quam corpus reficiatur. carnis et uini species quasi caloris fomenta et libidinis incitamenta fuge. et tunc, si forte, uino exiguo utere, cum stomachi dolor et nimia corporis compellat infirmitas. iracundiam uince, animositatem cohibe, et quicquid illud est quod post factum paenitentiam ingerit, uelut proximi criminis abominationem declina. satis tranquillam et quietam esse conuenit mentem et ab omni perturbatione furoris alienam, quae Dei habitaculum esse desiderat, quod per Prophetam testatur dicens: Super quem requiescam alium nisi super humilem et quietum et trementem uerba mea? Omnium operum et cogitationum tuarum speculatorem Deum crede, et caue ne quid, quod diuinis oculis indignum sit, aut opereris ant cogites. cum orationem celebrare desideras, talem te exhibe, quasi sis cum Domino locutura.