Latin
Letter 2
Pseudo-Sulpicius Severus, Epistolae Septem 2.3
Unproofread scanNot analysed yet
Sed ut inlustrius uirginitatis meritum clareat et quam Deo digna sit manifestius possit intellegi, illud cogitetur, quod Dominus et saluator noster Deus, cum propter humani generis salutem hominem dignaretur adsumere, non alium quam uirginalem elegerit uterum, ut uirtutem huiusmodi plurimum sibi complacere monstraret: et ut pudicitiae bonum utrique sexui intimaret, uirginem habuit matrem uirgo ipse permansurus: in so uiris et in matre feminis praebuit uirginitatis exemplum, quo demonstraretur in utroque sexu beatam et integram diuinitatis habitare plenitudinem meruisse ,dum totum in matre fuit quicquid habitabat in filio. sed quid ego satisago excellens ac sublime pudicitiae meritum reuelare et gloriosum bonum uirginitatis ostendere, cum de hac re plerosque perorasse non nesciam et eius beatitudinem manifestissimis rationibus conprobasse, et nulli sapienti uenire in dubium possit eam rem maioris esse meriti, quae sit amplioris laboris? quisquis enim pudicitiam ant nullius praemii aut parui existimat, certum est illum aut ignorare aut non uoluntarium eius ferre laborem. unde illi semper castitati derogant qui eam aut non habent aut habere coguntur inuiti.