# Epistolae Septem 2.6

Pseudo-Sulpicius Severus, Epistolae Septem, Letter 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-sulpicius-severus/epistolae-septem/2.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-sulpicius-severus/epistolae-septem/2.6

Dicis forsitan : 'doce me ergo quid sit iustitia, ut eam, si cognouerim, facilius implere sufficiam'. Dicam breuiter, ut ualeo, et uerborum utar simplicitate communium, quia causa de qua agimus talis est, quae disertioribus facundiae sermonibus nequaquam debeat obscurari, sed simplicioribus eloquentiae narrationibus pandi. res enim omnibus in commune necessaria communi debet sermone monstrari. Iustitia ergo non aliud est quam non peccare, non peccare autem est legis praecepta seruare. praeceptorum autem obseruatio duplici genere custoditur, ut nihil eorum quae prohibentur facias, et cuncta quae inbentur implere contendas. hoc est quod dicit: recede a malo et fac bonum. nolo enim putes in hoc constare iustitiam ut malum non facias, cum et bonum non facere malum sit et in utroque legis praeuaricatio committatur, quoniam qui dixit 'recede a malo', ipse dixit 'et fac bonum'. si a malo recesseris et non feceris bonum, tra-nsgressor es legis, quae non tantum in malorum actuum abominatione, sed et in bonorum operum perfectione completur. neque enim hoc solum tibi praecipitur ut uestitum suis non spolies indumentis, sed et ut spoliatum operias tuis, neque ut habenti panem non auferas suum, sed et non habenti tuum libenter impertias, neque solum ut pauperem suo non pellas hospitio, sed ut pulsum et non habentem recipias tuo. praeceptum enim nobis est flere cum flentibus. quomodo cum illis flemus, si in nullo eorum. necessitatibus participamus, nec aliquod eis in his propter quas lacrimantur causis praebemus auxilium? neque enim fletuum nostrorum Deus infructuosum quaerit humorem, sed quia lacrimae doloris indicium sunt, uult te ita alterius angustias sentire ut tuas. et quomodo tibi, in tali tribulatione si esses, subueniri cuperes, ita alteri ipse subuenias propter illud: quaecumque uultis ut faciant nobis homines bona, ita et uos facite illis. nam cum flente flere et nolle, cum possis, flenti conferre, subsannationis, non pietatis indicium eat. denique Saluator noster cum Maria et Martha Lazari sororibus deDit et inmensae misericordiae adfectum lacrimarum contestatione monstrauit. et uerae pietatis indicia mox opera subsecuta sunt, cum suscitatus Lazarus, cuius causa lacrimae fundebantur, sororibus redditur. hoc fuit pie cum flentibus flere, occasionem fletus auferre. sed quasi potens, inquies, fecit. uerum nec tibi aliquid inpossibile imperatur: impleuit omnia qui quod potuit fecit.

---

Pseudo-Sulpicius Severus, Epistolae Septem, ed. Karl Halm. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0270p/stoa001/stoa0270p.stoa001.opp-lat1.xml.
