# Epistolae Septem 2.8.1-14

Pseudo-Sulpicius Severus, Epistolae Septem, 2.8.1 to 2.8.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-sulpicius-severus/epistolae-septem/2.8.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-sulpicius-severus/epistolae-septem/2.8.1

An tibi de uirginitatis praerogatiua blandiris? memento Adam et Euam uirgines deliquisse, nec integritatem corporis profuisse peccantibus. uirgo quae peccat Euae, non Mariae comparanda est. non negamus in praesenti tempore paenitentiae remedium, sed hortamur magis praemium sperare debere quam ueniam. turpe eat enim delicti indulgentiam postulare quae palmam uirginitatis exspectant, et inlicitum aliquid incurrere quae se etiam a licitis castrauerunt: licitum quippe est matrimonii inire consortium. et ut laudandae sunt quae propter Christi amorem et caelestis regni gloriam copulam contempserint nuptiarum, ita damnandae sunt quae propter incontinentiae uoluptatem, cum Deo se uouerint, remedio apostolico abutantur. ergo, ut diximus, quae conubia deserunt, non inlicita, sed licita spernunt. eiusmodi autem si iurent, si maledicant, ei detrahant, si detrahentes patiantur audire, si malum pro malo reddant, si cupiditatis in alienis aut auaritiae in propriis crimen incurrant, si zeli aut liuoris uenena possideant, si contra legalia et apostolica instituta indecens aliquid aut loquantur aut cogitent, si in carne placendi studio comptae et ornatae procedant, si alia, ut adsolet, inlicita faciant. quid proderit eis spreuisse quod licuit et exercere quod non licet ? uis uis prodesse tibi, quod licita contempsisti, uide ne quid eorum quae non licent facias. stultum enim est timuisse quod minus est, et non timere quod maius est [aut ab iis non uitari quae prohibentur, spreuisse uero ea quae conceduntur]. dicit enim Apostolus: innupta cogitat quae Domini sunt, quomodo placeat Deo, ut sit sancta et corpore et spiritu: quae autem nupta est, cogitat quae sunt huius mundi, quomodo placeat uiro. nuptam uiro placere adserit, cogitando quae mundi sunt, innuptam uero Deo, eo quod nulla cura illi sit saeculi. dicat ergo mihi, quae uirum non habet et tamen quae mundi sunt cogitat, cui placere desiderat?

---

Pseudo-Sulpicius Severus, Epistolae Septem, ed. Karl Halm. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0270p/stoa001/stoa0270p.stoa001.opp-lat1.xml.
