# Adversus Omnes Haereses 1.17-32

Pseudo-Tertullian, Adversus Omnes Haereses, 1.17 to 1.32. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-tertullian/adversus-omnes-haereses/1.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-tertullian/adversus-omnes-haereses/1.17

ab istis angelis trecentos sexaginta quinque caelos institutos et mundum in honorem Abraxae, cuius nomen hunc in se habeat numerum computatum. in ultimis quidem angelis, qui et hunc fecerunt mundum, nouissimum ponit Iudaeorum deum, id est deum legis et prophetarum, quem deum negat, sed angelum dicit; huic sortito obtigisse semen Abrahae, atque ideo hunc de terra Aegypti filios Israhel in terram Chanaan transtulisse; hunc turbulentiorem prae ceteris angelis atque ideo et seditiones frequenter et bella concutere, sed et humanum sanguinem fundere; Christum autem, non ab hoc, qui fecerit mundum, sed ab illo Abraxa missum, uenisse in phantasmate, sine substantia carnis fuisse; hunc passum apud Iudaeos non esse, sed uice ipsius Simonem crucifixum esse; unde nec in eum credendum esse, qui sit crucifixus, ne quis confiteatur in Simonem credidisse. martyria negat esse facienda. carnis resurrectionem grauiter impugnat, negans salutem corporibus repromissam. alter haereticus Nicolaus emersit. hic de septem diaconibus, qui in Actis Apostolorum adlecti sunt, fuit. hic dicit tenebras in concupiscentia luminis et quidem foeda et obscoena fuisse; ex hac permixtione pudor est dicere quae foetida et inmunda. sunt et cetera obscoena. aeones enim refert quosdam turpitudinis natos et complexus et permixtiones execrabiles obscoenasque coniuncturas, et quaedam ex ipsis adhuc turpiora natos praeterea daemones et deos et spiritus septem, et alia satis sacrilega pariter et foeda, quae referre erubescimus et iam Praeterimus. satis est nobis, quod totam istam haeresim Nicolaitarum Apocalypsis domini grauissima sententiae auctoritate damnauit dicendo: hoc tenes, quia odisti doctrinam Nicolaitarum, quam et ego odi.

---

Pseudo-Tertullian, Adversus Omnes Haereses, ed. Emil Kroymann. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0276/stoa003/stoa0276.stoa003.opp-lat2.xml.
