# Adversus Omnes Haereses 2.1-16

Pseudo-Tertullian, Adversus Omnes Haereses, 2.1 to 2.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-tertullian/adversus-omnes-haereses/2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-tertullian/adversus-omnes-haereses/2.1

Accesserunt his haeretici etiam illi, qui Ophitae nuncupantur. nam serpentem magnificant in tantum, ut illum etiam ipsi Christo praeferant. 'ipse enim,' inquiunt, 'scientiae nobis boni et mali originem dedit. huius animaduertens potentiam et maiestatem Moyses, inquiunt, aereum posuit serpentem, et quicumque ipsum aspexerunt, sanitatem consecuti sunt. ipse, aiunt, praeterea Christus in euangelio suo imitatur serpentis ipsius sacram potestatem dicendo: et sicut Moyses exaltauit serpentem in deserto, ita exaltari oportet filium hominis.' ipsum introducunt ad benedicenda eucharistia sua. sed tota istius erroris et scaena et doctrina inde fluxit: dicunt enim de illo summo primario Aeone complures alios Aeones extitisse inferiores, omnibus tamen istis Aeonem antestare, cuius sit nomen Ialdabaoth. hunc autem conceptum esse ex altero Aeone Aeonibus inferioribus permixto, seque postea cum in superiora uoluisset eniti, grauitate materiae permixta sibi non potuisse ad superna peruenire; in medietate relictum extendisse totum et fecisse sic caelum. Ialdabaoth tamen inferius descendisse et fecisse sibi filios septem; quem occlusisse superiora dilatatione, ut, quia angeli, quae superiora essent, scire non possent, ipsum solum deum putarent. uirtutes igitur illas et angelos inferiores hominem fecisse, et quia ab infirmioribus et mediocribus uirtutibus institutus esset, quasi uermem iacuisse reptantem; illum uero Aeonem, ex quo Ialdabaoth processisset, inuidia commotum scintillam quandam iacenti homini inmisisse, qua excitatus per prudentiam saperet et intellegere posset superiora. sic rursum Ialdabaoth istum in indignationem conuersum ex semetipso edidisse uirtutem et similitudinem serpentis, et hanc fuisse uirtutem in paradiso, id est istum fuisse serpentem, cui Eua quasi filio deo crediderat. 'decerpsit,' inquiunt, de fructu arboris, atque ideo generi humano scientiam bonorum et malorum contribuit.' Christum autem non in substantia carnis fuisse; salutem carnis sperandam omnino non esse. nec non etiam erupit alia quoque haeresis, quae dicitur Cainaeorum.

---

Pseudo-Tertullian, Adversus Omnes Haereses, ed. Emil Kroymann. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0276/stoa003/stoa0276.stoa003.opp-lat2.xml.
