# Adversus Omnes Haereses 4

Pseudo-Tertullian, Adversus Omnes Haereses, 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-tertullian/adversus-omnes-haereses/4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-tertullian/adversus-omnes-haereses/4

Valentinus autem haereticus multas introduxit fabulas. has ego circumcidens breuiter expediam. introducit enim Pleroma et Aeones triginta; exponit autem hos per synzygias, id est coniugationes quasdam. nam dicit in primis esse Bython et Silentium, ex his processisse Mentem et Veritatem, ex quibus erupisse Verbum et Vitam, de quibus rursum creatum Hominem et Ecclesiam. sed enim ex eis quoque processisse duodecim Aeonas; de Sermone autem et Vita Aeonas alios decem. hanc esse Aeonum triacontada, quae sit in Pleromate, ex ogdoade et decade ac duodecade. tricesimum autem Aeonem Bython illum uidere uoluisse et ad uidendum illum ausum esse in superiora conscendere, et quoniam ad magnitudinem ipsius uidendam capax non fuerit, in defectione fuisse et paene dissolutum esse, nisi, qui missus esset ad constabiliendum illum — ille, quem appellat Horon —, confirmasset illum dicto (Iao) pronuntiato. istum autem Aeonem in defectione factum, Achamoth. dicit in passionibus desiderii quibusdam fuisse et ex passionibus materias edidisse. 'expauit enim', inquit, 'et extimuit et contristatus est et ex his passionibus concepit et edidit.' [hinc fecit caelum et terram et mare et omnia, quaecumque sunt in eis.] ob quam causam omnia infirma esse et fragilia et caduca et mortalia, [quaecumque sunt ab ipso facta] quoniam quidem ipse fuerit de defectione conceptus atque prolatus. Horon tamen instituisse istum mundum ex his materiis, quas Achamoth uel pauendo uel timendo uel contristando uel f suadendo praestiterat. 'nam ex pauore', inquit, 'tenebrae factae sunt, ex timore et ignorantia spiritus nequitiae et malignitatis, ex tristitia et lacrimis humida fontium, fluminum materia marisque.' Christum autem missum ab illo propatore, qui est Bythos. hunc autem in substantia corporis nostri non fuisse, sed spiritale nescio quod corpus de caelo deferentem, quasi aquam per fistulam, sic per Mariam uirginem transmeasse, nihil inde uel accipientem uel mutuantem. resurrectionem huius carnis negat, sed alterius. legis et Ptolomaeus quaedam probat, quaedam improbat, id est omnia improbat, dum quaedam reprobat. euangelium habet etiam suum praeter haec nostra. post hunc extiterunt Ptolomaeus et Secundus haeretici, qui cum Valentino per omnia consentiunt, in illo solo differunt: nam cum Valentinus Aeonas tantum triginta finxisset, isti addiderunt alios complures; quatuor enim primum, deinde alios quatuor adgregauerunt. et quod dicit Valentinus Aeonem tricesimum excessisse de Pleromate, ut in defectionem, negant isti: non enim ex illa triacontada fuisse hunc, qui fuerit in defectione propter desiderium uidendi propatoris. extitit praeterea Heracleon alter haereticus, qui cum Valentino paria sentit, sed nouitate quadam pronuntiationis uult uideri alias sentire. introducit enim in primis illud fuisse quod. pronuntiat, et deinde ex illa monade duo, ac deinde reliquos Aeonas. deinde introducit totum Valentinum.

---

Pseudo-Tertullian, Adversus Omnes Haereses, ed. Emil Kroymann. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0276/stoa003/stoa0276.stoa003.opp-lat2.xml.
